TALASSIO Latinis

TALASSIO Latinis
TALASSIO Latinis
qui Graecis Hymenaeus dictus est. Causam afferunt e raptu Sabinarum, quae historia est a Plutarcho conscripta. Ambigit tamen, indene an a lanificio ducta sit ea vox: τοὺς ταλάρους enim etiam ταλάσους vocatos ait, in quibus lana contineretur, unde et ταλασιουργοὶ, lanarii Opifices, haud sane inepte. Novae enim Nupatae pellem cum vellere substerni, lanâ postes obnubi, colum in pompa ferri consuevisse notum: tamquam ad opus faciendum, non ad virginitatem deponendam deduceretur. Aut sane, quod eiusmodi argumentis sedulitas futurae Matrisfamiliâs designaretur. Sicut apud Graecos etiam cribrum praeferebant, et ante thalamum pistillum alligabant. Non id Romae: factâ enim de raptu cum Sabinis pace, inter eos convenit, ne ipsorum uxores molerent, neve coquinam facerent. A' lana igitur sic Talassionem deducunt. Illud tamend secretioris fortasse fuerit eruditionis, τάλιν τὴν μελλονύμφην, i. e. desponsatam virginem, dicebant Veteres, quare eadem vocis vestigia cum Talassione maximam habere videntur affinitatem. Eâ autem voce usus est Sophocles in Antigone. Vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetic. l. 3. c. 101. In nuptiis itaque Talassionem Romani, non minus ac Graeci Hymenaeum, inclamare sunt soliti; qua de re sic Rosin. l. 5. c. 37. Acclamationem hanc ex eo inolevisse Livius, l. 1. c. 9. auctor est, quod in Sabinarum raptu Virgo una longe ante alias specie et pulchritudine insignis, a globo cuiusdam Talassii rapta fuerit: multisque sciscitantibus, cuinam eam serrent deducendam? ne quis violaret, Thalassio eam serri clamitatum: Quâ de causâ vocem hanc nuptialem factam et ad posteros inde manâsse, Plut. quoque in Romulo et Quaest. Rom. quaest. 31. censet. Nonnullis tamen ad lanificium vocis huius originem caulsmque referendam esse videtur. Qua in sententia Varronem fuisse, Sextus Pompeius testatur: Talassionem, inquiens, Varro ait, signum, esse lanificii. Ita enim vocabant quasillum, qui aliô modô calathus, vas utique lanificieiis aptum. Constat autem lanificiis priscas Matronas valde deditas fuisse, praecipuamque his cur am et oper am impendisse. In foedere etiam inter Romanos et Sabinos percusso, lex haec atque conditio dicta est, ut volentes nuptae apud Viros quibus coniunctae erant, manerent, omnium operum ac munerum vacationem praeterquam lanificii habiturae. Vide quoque in voce Thalassius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”